라틴어 문장 검색

amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 128)
laudat autem eorum imperium dicendo 'populum regem'. late regem pro late regnaturum, nomen pro participio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 212)
nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut volventibus annis, significat enim volubilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 243)
et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4213)
ivnonis autem pro 'meum', nomen pro pronomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 482)
est autem principalitas verbi verro verris, praeteritum versi, unde et fit participium versus, hinc alibi et versa pulvis inscribitur hasta, id est tracta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 595)
Terentius iam hanc operam tibi dico, id est do, sicuti ab eo quod est dico participium a passivo dictus facit, ut est Iunoni infernae dictus sacer, quamvis alibi lectum sit templis sibi ferre dicatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7316)
et 'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 812)
et pro praesenti participio, quod non habemus, praeteritum posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1212)
in Latino enim sermone a passivo verbo praesens participium non est, neque ab activo praeteritum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1213)
sed quod uno sermone explicare non possumus aut circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1214)
laxis pro laxatis, nomen pro participio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1226)
et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut 'deiectus animum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo lacrimaeque decorae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2287)
olim aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'. volventibus volubilibus, et est participium pro nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2342)
alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut volventia plaustra et siliqua quassante quae quassetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2345)

SEARCH

MENU NAVIGATION