라틴어 문장 검색

Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:2)
quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:17)
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis, Mittere cum possis vel cocleare mihi, - Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis, Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII12)
Nonus acu levius vix cocleare tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI7)
Numquid scis, potius cur cocleare vocer?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXI Coclearia2)
pone caput bene particulatim ad id venit, quod aperte dictum refutaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8451)
de Sabellis Varro in age modo sic ait "terra culturae causa attributa olim particulatim ho- minibus, ut Etruria Tuscis, Samnium Sabellis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1686)
sed ista particulatim tractare minus ad institutum spectat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 112:2)
In Tabula priore seligendo ex observationibus tertiam, quintam & septimam, & exponendo velocitates maximas in his observationibus particulatim per numeros 1, 4, 16 respective, & generaliter per quantitatem V ut supra:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 88:1)
reddet quod particulatim sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis non redeat, si quid pleno de corpore desit, pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet cum Christo reditura Deo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3372)
Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:5)
" Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:2)
sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:4)
Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION