라틴어 문장 검색

certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
reddet quod particulatim sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis non redeat, si quid pleno de corpore desit, pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet cum Christo reditura Deo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3372)
cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:5)
" Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:2)
sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:4)
Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION