라틴어 문장 검색

vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:8)
"Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:35)
Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:1)
Pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.3)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)
aut certe Iollam eum quasi pastorem optimum appellavit a quodam pastore nobilissimo, sicut virum fortem plerumque Achillem, adulterum Parim vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 792)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 15:1)
pastor ab amphryso Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo, spoliatus divinitate ob occisos Cyclopas, Admeto regi pavisse armenta dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 21)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
"Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:28)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
그 여자는 다시 카인의 동생 아벨을 낳았는데, 아벨은 양치기가 되고 카인은 땅을 부치는 농부가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장2)
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
아다는 야발을 낳았는데, 그는 집짐승을 치며 천막에 사는 이들의 조상이 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장20)
Dixitque ad pastores: " Fratres, unde estis? ". Qui responderunt: " De Charran ".
야곱이 그들에게 “형제들, 그대들은 어디서 오셨습니까?” 하고 묻자, 그들이 “우리는 하란에서 왔습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 29장4)
Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
야곱이 아직도 그들과 말하고 있을 때, 라헬이 아버지의 양 떼를 몰고 왔다. 그는 양치는 여자였다. (불가타 성경, 창세기, 29장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION