라틴어 문장 검색

Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:1)
Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- posui, si tamen segetibus prospicietur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 13:3)
qui stercoret, exorare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 15:5)
Martias in hortis subacta et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:2)
Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 3:3)
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:1)
Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:2)
Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 3:2)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:4)
Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationifaciat, ne immodico volumine lectorfatigetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 16:1)
quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:2)
Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 7:3)
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 19:1)
Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam conferuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION