라틴어 문장 검색

Eridani ripas et raucae stagna Padusae diffugiens nudavit olor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae65)
Quid protulit aequum falsus olor, valido quamvis decernere caestu noverit et ratibus saevas arcere procellas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:118)
vacuo qualis discedit hiatu impatiens remeare leo, quem plurima cuspis et pastorales pepulerunt igne catervae, inclinatque iubas demissaque lumina velat et trepidas maesto rimatur murmure silvas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:151)
Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei, te pastorali modulantur Maenala cantu Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:95)
Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:1)
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:4)
De villatico igitur et pastorali dicendum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:1)
isque magis eligatur albus in pastorali, niger in villatico:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:5)
illa de pastoralibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:6)
quosque Taras niveumque ferax Euarchus olorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 108:1)
quippe nulla pastorali auctoritate abutens, quoniam divitie mecum non sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:4)
Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 4:2)
Νόμιον ἀπόλλωνα cognominaverunt, non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pavisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 43:1)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION