라틴어 문장 검색

Tam demens autem est, qui timet, quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 6:1)
Illic secura iuventus Ventorum, nullasque timens tellure procellas, Aequoreos est passa metus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:21)
Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:2)
timeat maledicere pauper, multaque divitibus non patienda ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:130)
Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:3)
"non flectitur umquam a coeptis damnumque putat si temporis iras vel per damna timet, qua dicam gente creatum quem Scytha non patior?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 221)
"hunc Galatea vigens ausa est incessere bello - me quoque - perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici47)
"timent thyrsos nuptarum et proelia matrum, unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce quanta parat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권79)
aut subaudimus 'graviora timet posse contingere', hoc est quae vel fecit, vel passa est Dido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5022)
fortasse sciuit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi facit, malam fortunam timuit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 15:9)
et ideo, si adversus alicuius probitatis feminam aliquid de amore sit ausus exprimere, in ipso suae locutionis primordio prudenter debet ab ipsa muliere compesci et ignominiosam ac verecundam meretur pati repulsam, ut non solum ipse rubore perfusus ab huiusmodi cogatur illicitis abstinere, sed alii similem verentes ruborem timeant similia postulare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:5)
segnis pavidusque vocatur, Ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis Indulgens regno, qui tot simul undique gentes Iuris habere sui vellet, pacemque timeret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:22)
Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 10:1)
Nam etsi mundum universum lucretur amator, sui autem amoris detrimentum vel aliquod patiatur adversum, omnia tamen pro summa reputaret inopia, nihilque sibi credit [ad] egestatem posse nocere, donec suae voluntati bene concordaverit amor, omniaque timet amans agere vel narrare, unde quacunque ratione coamantis animus concitari posset ad iram vel qualibet occasione moveri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:6)
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnis opibus cum provocet unus quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi Crispinus Tyrias umero revocante lacernas ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere, nam quis iniquae tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici nova cum veniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I10)

SEARCH

MENU NAVIGATION