라틴어 문장 검색

Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 21:1)
Nam paulo ante (ut supra diximus) cum praetensus Plantagenista primo in Hiberniam receptus fuisset, nuncii clandestini ad Margaretam missi fuerant eam de rebus iam in Hibernia estis certiorem facientes, eius auxilium in causa (ut ipsi dicebant) tam pia et iusta, et cuius initiis Deus tam manifesto affuiset, implorantes cum promissis et protestatione omnia deinceps arbitrio eius permissa fore, tanquam supremae eius actonis patronae et protectricis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:11)
integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est?
(카이사르, 내란기, 3권 20:6)
laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장8)
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장6)
quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 2:1)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
inrisere plerique impudentiam aemulationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장10)
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:2)
Dareus autem, ' quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 7:3)
eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:69)
quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 14)
"timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:82)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Si quisquam mea dixerit malignus Atro carmina quae madent veneno, Ut vocem mihi commodes patronam Et quantum poteris, sed usque, clames:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION