라틴어 문장 검색

Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Si vero muneris pauperies famae mendicat suffragia, humiliori stylo famae depauperat dignitatem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:12)
Hujus statura dedignata pauperiem, humanae staturae regulam evadebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:2)
Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:8)
Qui gulositatis mergitur in abysso, mendicitatis erubescentia castigetur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:4)
et veniet quasi precursor egestas tua, et mendicitas quasi vir armatus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:6)
Unde Salomon ait in Proverbiis, "Mendicitatem et divitiasne dederis mihi, Domine."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:5)
Nam per necessitatem pervenitur ad mendicitatem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 62:1)
et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimenomnium rerum, " multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatemet paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 248:4)
Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacemfaciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiamet excessus omnes perducat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:10)
" Indigentia namque mendicitatem inducit, de quaInnocentius in libro de Contemptu Mundi ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:27)
De mendicitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 256:1)
Pauperiem ditet pax opulenta michi.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION