라틴어 문장 검색

In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:1)
circumretit enim vis atque iniuria quemque atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, nec facilest placidam ac pacatam degere vitam qui violat factis communia foedera pacis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:9)
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis, Incustoditos decurrit miles ad amnes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:20)
Tu, quem post funera nostra Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae, Ad foedus pacemque venis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:61)
nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in aeternum pacis foedera firmabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3562)
Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:4)
itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 61:1)
itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 532:2)
[0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:1)
Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:8)
Sed quidam nobilissimus ex Sarracenis, quondam urbis Rametis praefectus, qui pacem et foedus, superata Jerusalem, cum duce iniit, nunc [0558B] in auxilium ipsius ducis Godefridi, licet gentilis, fideli intentione adveniens, dolositatem Babyloniorum enucleat, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:4)
solummodo pacem et foedus utrinque statuerunt super terram.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:9)
Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장 1:1)
Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis, explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus attributa, ita palarentur per varia, limitesque contra interdicta pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 5:1)
Dum nos impendentium aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION