라틴어 문장 검색

ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
(아풀레이우스, 변명 30:11)
ceterum me etiam ueneficii reum postularent;
(아풀레이우스, 변명 39:16)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi.
(아풀레이우스, 변명 89:7)
cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem?
(아풀레이우스, 변명 100:3)
o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
(아풀레이우스, 변명 100:10)
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes et his similia;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:5)
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)
Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:1)
Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 1:2)
Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 5:1)
Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque quae digna venia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 8:1)
Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
Livia infamis ob veneficium Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:3)
Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te.
(불가타 성경, 미카서, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION