라틴어 문장 검색

at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
nam neque donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:3)
sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:3)
laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 1:2)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
"praestare tributa clientes cogimur et cultis augere peculia servis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III79)
nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium collisio, ut est nec cura peculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3323)
in somnis si ab eo quod est somnium, synizesis est, ut peculi pro peculii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3531)
nec spes libertatis erat nec cura peculi nec sperare poteram libertatem in oppressa civitate, nec habere curam patri- monii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 321)
an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:1)
Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:4)
Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et Rogo inquit Habinna, sic peculium tuum fruniscaris:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:4)
Hoc fuit peculii mei fermentum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:17)
Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:14)
Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION