라틴어 문장 검색

"At istud iam neque aequum ac ne humanum qui- dem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:4)
PLUTARCHUS in librorum quos Περι` Ψυχῆσ inscripsit primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 2:1)
Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis qualem Timon habuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:39)
Vnde fit, ut demens augendo peculia preceps, Omnibus amissis, pereat delusus ab ipsis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:3)
Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
(불가타 성경, 말라키서, 3장17)
Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장136)
Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 43:1)
Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 43:1)
quo minus addubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculi-arisque et vernaculus est huius soli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 5:2)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 2:3)
nam neque donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:3)
sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:3)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION