라틴어 문장 검색

Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae, Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:25)
spinaque vagi torquente Cerastae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:53)
Pro Caesare pugnant Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:9)
Denique pedica, Mamuriane, satur.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII7)
Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIV5)
Pedicas, Labiene, tres agellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVI3)
pedicas laqueos, quibus pedes inlaqueantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3071)
unde etiam nomen traxere Cerastae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:2)
Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite nec volucrem viscata fallite virga, nec formidatis cervos includite pennis, nec celate cibis uncos fallacibus hamos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:7)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION