라틴어 문장 검색

Praeterea sub amoris definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu adinvicem sua possunt desideria adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:5)
illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:4)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Qualiter incudem seruat, ne falsa monetet Argumenta sui furtiua fraude sophista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:27)
Non eius roseos color incolit aduena uultus, Sed color indigena regnat nec purpura uultus Secum furtiui patitur fermenta coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:6)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans, Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter Insultare uiro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:7)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Sicque per ascensum male syncopat illa mariti Corpus, furtivo dum metit ense caput.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:20)
ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:2)
Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis convenit, quatenus clam eum in armis furtivis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis [0706A] intentus haberetur, subito transfoderent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:5)
mendicitatemet divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomenDei mei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:35)
Extorquere paras aliquid, furtumque minaris, Sed mea furtiuam respuit esca gulam.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:10)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
"cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION