라틴어 문장 검색

Tamen hos minuere labores A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer, Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:47)
vela traham et t. f. a. p. illam allegoriam respicit, qua est usus in primo "ades et primi lege litoris oram", item "pelagoque volans da vela patenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1171)
at ubi umida albicantis loca litoris adiit tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi, facit impetum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6334)
Vel litora tangam Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:60)
iam sibi tum c. m. t. v. c. scias, inquit, iam in pelago esse gravissimam tempestatem, cum ad litora mergi confugiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3601)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
Prima ratis Danaas Hecateia congregat Aulis, rupibus expositis longique crepidine dorsi Euboicum scandens Aulis mare, litora multum montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus latratum pelago tollens caput, ille Pelasgas ut vidit tranare rates, ter monte ter undis intonuit saevaeque dedit praesagia noctis, coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi ingens iuratur bellum, donec sol annuus omnes conficeret metas, tunc primum Graecia vires contemplata suas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권184)
praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:11)
nec rursus ab alto Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda, Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis, Imposuit terrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:57)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:8)
Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:16)
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus, qua sinus Ioniae murmura condit aquae, Actia Iuleae pelagus monumenta carinae, nautarum uotis non operosa uia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 612)
sic ubi diversis maria evertere procellis hinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster, pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris alti rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton frena natalis late pelago dat signa cadenti, et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권269)
Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION