라틴어 문장 검색

Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:10)
Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:6)
Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:1)
Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:3)
informationem de voluntate et meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:17)
atque auris levioribus spei rejectis, eae, quae plus firmitudinis habere videntur, omnino discutiendae sunt et pensitandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:5)
At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:1)
ut non saepius requiratur informatio de rebus ignotis, quam attentio in notis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:3)
ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:10)
et subtilitatis tempus verum ac proprium, aut saltem praecipuum, versari in pensitanda experientia et inde constituendis axiomatibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:6)
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:1)
Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:1)
Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION