라틴어 문장 검색

qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장3)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:1)
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:2)
quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:2)
quid est autem cur ego personatus ambulem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:7)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:7)
illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:2)
omnium istorum personata felicitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION