라틴어 문장 검색

ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:4)
Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:6)
et similiter ex ligno illo spongioso aut funiculis arefactis qui ad tormentorum accensionem adhibentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:3)
Aetas enim sive tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:2)
quia succi non tam delicate percolantur per cutem quam per calamum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:7)
Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장17)
ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장8)
Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:9)
ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:4)
Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:11)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:7)
Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION