라틴어 문장 검색

percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
et nove albas maculas dixit, cum proprie macularum haec sit natura, ut obscuritate sua album aliquid infuscent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 483)
sic alibi reice, ne maculis infuscet vellera pullis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4734)
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi - nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus - sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:4)
Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit, Lacrimae/ peredere u/more exangui/s genas, Situm i/nter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:9)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:4)
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:4)
Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:2)
Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 113)
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 644)
Feceris par tuis ceteris factis, patrem tuom si percoles per pietatem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 25)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION