라틴어 문장 검색

C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 1:1)
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 40 1:1)
haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 2:1)
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:4)
tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:1)
prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION