라틴어 문장 검색

Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:1)
Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:2)
Vagatur omnis turba sordidae chortis, Argutus anser gemmeique pavones Nomenque debet quae rubentibus pinnis Et picta perdix Numidicaeque guttatae Et impiorum phasiana Colchorum;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII5)
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVI Rusticulae1)
Carior est perdix.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVI Rusticulae2)
qui plurimus id est longus, ut ipse alio loco cui plurima cervix, item cum se nux plurima, id est amygdala;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4192)
quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae - nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1426)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
argutae serrae stridulae, sonorae, ut "arguto pectine". et dicitur Perdix, sororis Daedali filius, invenisse circinum et serram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1433)
nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:3)
Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:1)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
plangat Phoebeius ales auditasque memor penitus dimittere voces sturnus et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem8)

SEARCH

MENU NAVIGATION