라틴어 문장 검색

Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 55:1)
et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque non in falsum iactis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장10)
sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장4)
Sed plus pavoris obsessis quam obsessoribus intulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장1)
temptaverat interim Civilis obsessorum animos, tamquam perditae apud Romanos res et suis victoria provenisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장5)
discesserant obsessores, mixtus ex Chattis Vsipis Mattiacis exercitus, satietate praedae nec incruenti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장6)
multitudinem obsessorum omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta milia fuisse accepimus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장8)
Obsessores, interim, Charonta, navem longam Britannicam, armis ignivomis incenderunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.57)
Undecimo obsidionis die, obsessores propius accedere coeperunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.60)
sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 27:2)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:6)
nam inimici perduelles dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 42414)
vallum enim modo non obsidentium, sed obsessorum debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1207)
Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION