라틴어 문장 검색

Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta discretum celsitudine) concremarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 3:1)
Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:4)
Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:6)
- Altero te Occisurum ait, altero vilicum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 12:4)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 48:2)
Cui rex Scotiae fere per ironiam respondit se multum vereri quod de re non sua sollicitudinem susciperet, quodque ipse nimis providus villicus hosti futurus est, si regionem in usus eius servasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:6)
Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:54)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
(불가타 성경, 집회서, 29장29)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:1)
Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:1)
Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:2)
Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,cuius dominus quid in eo faciendum sit non docet, sed audit vilicum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION