라틴어 문장 검색

Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:1)
video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 32 6:11)
si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis probaturos statuebamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:2)
id esse perfacile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:2)
nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:5)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
Perfacile felix quod vota imperant facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 534)
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:1)
et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION