라틴어 문장 검색

itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:6)
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:1)
Perfacile felix quod vota imperant facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 534)
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:1)
et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION