라틴어 문장 검색

Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:1)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 2:1)
et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:2)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:2)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:1)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Quae cum ita divideret, nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut aggrederetur propinquos Gothos, saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 8:1)
Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant, ut perfidos, et lectissimi principis peremptores:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 6:1)
Cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale, socer Petronius, ex praeposito Martensium militum, promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos immaniter flagrans, nocentes pariter et insontes, post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 7:1)
Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valuerat causam, regio imperio prope accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 11:1)
Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 5:1)
Namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota, dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quaedam velut damnosa colligeret, nullis quidem indiciis fulta, sed nocitura insontibus multis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION