라틴어 문장 검색

ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
Si labor accusat nostros in munere tanto Deffectus honerique manus succumbere nostro, Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:10)
Materie neutra succumbit, neutra sorori Cedit et ex equo certant utra uincere possit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:3)
Sed raro tendit ad uirgam, tandemque reuertens Circuit ille manum solers, ne leua uacillet, Succumbens honeri uirge, sceptrumque resignet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:7)
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:15)
Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:3)
Hec monet ut mentem dono suspendat ab omni, Excuciatque manum nec opum succumbat amori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:3)
inquit, "Gens euo, sensu, cautela, uiribus, armis Pollens unius iuuenis subcumbet inhermi Milicie nostraque feret de gente triumphum Iste puer?"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:4)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Cum per eam soleant alii succumbere leto, Vix credit se posse mori, sed proxima tandem Fata uidens, prorumpit in has moritura querelas: "Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:16)
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat, Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:3)
Quia ergo jam dictum est, quomodo totus orbis impurae Veneris fere generali periclitatur incendio, nunc restat dicendum qualiter idem generalissimo gulositatis naufragatur diluvio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:2)
[0444C] Confratres autem et peregrini societatis Baldewini, videntes sic exclusos nullo modo posse impetrare intromissionem, miserti sunt eorum, quia fame videbant eos periclitari:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:1)
quorum non modica pars ab amne submersa et suffocata periclitari et mori visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:9)
Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem [0534C] exercitus adiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION