라틴어 문장 검색

Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
Turci haud segnius adversus hos frena vertentes, sagittis et arcu fortiter commisere praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:5)
Illi vero non segnius pro vita resistebant a turrita arce et moenibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:2)
Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:10)
Sic et ira probi hominis periculosa est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:21)
Etalibi idem Apostolus in epistola secunda ad Timotheum dixit, Hoc autem scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:7)
Nam contendere cum potentiori periculosum est, cum paridubium, cum minori verecundum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:12)
quampropter in adeundis periculisconsuetudo imitanda est medicorum, qui leviter egrotantes leviter curant,gravioribus autem morbis periculosas et ancipites adhibere coguntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:20)
"Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 240:1)
Et non solum contendere vel violenter resistere potentioribus est furiosum, sed etiam irasci cum potenti est periculosum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 240:4)
quapropter in adeundis periculis consuetudoimitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribusautem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 268:4)
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 2:1)
aestuansque diu qua vi propulsaret aerumnas, ipse in Italia residens, ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam - repperit tandem consilium rectum, et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum, in societatem imperii adsciscere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:3)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)
Is (ut loquebatur iactantius) versabilem feminam, post nefandum concubitum, in periculosam fraudem illexit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION