라틴어 문장 검색

Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus extremo mutare parat praesentia casu, nil sibi periurum sensit prodesse furorem converti nec fata loco, multisque suorum diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:86)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)
Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장1)
Vere matrem viperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam. 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:8)
[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]non est periurus neque sordidus:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장119)
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illitu comes exterior, si postulet, ire recuses.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장9)
qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante>, dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:16)
Ne violes teneras periuro dente columbas, Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVI Columbini1)
est enim in libro qui inscribitur litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, eum qui genus a periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 222)
porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 223)
sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2735)
quod ipse alibi ostendit dicens cuperem cum vetere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2018)
ut Cicero nocturnis canibus dilaniandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4902)

SEARCH

MENU NAVIGATION