라틴어 문장 검색

si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:3)
Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario, quaestore tuo, dicere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:6)
te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 2:1)
sed, ut aiunt, . sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 44 6:4)
C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 1:1)
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 40 1:1)
haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 2:1)
Quis unquam ab historico iuratores exegit?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:8)
ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pluris quam quanti essent in censum referre iuratores iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 526:1)
locus argumentost suom sibi proscaenium, vos iuratores estis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS32)
S. Heus senex, census cum , iuratori recte rationem dedi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 237)

SEARCH

MENU NAVIGATION