라틴어 문장 검색

nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:3)
est operae pretium duplicis pernoscere iurisnaturam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장40)
Haec sic pernosces parva perductus opella;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:3)
id ita esse hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:17)
sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:3)
Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:5)
Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:1)
itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 6:1)
Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 4:2)
pernoscite Furtumne factum existimetis, an locum Reprehensum qui praeteritus negligentia est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 010)
Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite, Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum, Posthac quas faciet de integro comoedias, Spectandae an exigendae sint vobis prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 015)
Date operam, et cum silentio animadvertite, Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 24)
est operae pretium duplicis pernoscere iuris naturam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:9)
verum intervisam domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 244)

SEARCH

MENU NAVIGATION