라틴어 문장 검색

Moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis, numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis, et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum, ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Lundinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio, festinaret ocius ad procinctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 3:1)
Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:2)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
Quae maximis molibus festinari cernentes, obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutationem tot ciere turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 3:1)
Inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:2)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros prodigialium rerum, cum illis procinctum saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 10:1)
Eoque viso, harum rerum interpretes arcessiti, interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius affirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 13:1)
Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 5:1)
Namque in pace victus eius mensarumque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 4:2)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 12:1)
Divitenses, Tungricanosque Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:2)
Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 1:1)
Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 11:2)
Denique edictis propositis, impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat, et multos alios per diversa libero commeatu dispersos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION