라틴어 문장 검색

veluti cum sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:2)
videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive perigaeo, et ex conjunctione sive consortio stellarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 159:2)
primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:6)
At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:7)
Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장16)
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장4)
flavescit aristis orbita;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:91)
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:81)
omnis madet orbita fletu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:293)
non orbita solis, non illum natura capit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:80)
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:1)
id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:3)
illius adfatus sparsosque per avia sucos sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 462:1)
5. Vos equidem, Ecclesie militantis veluti primi prepositi pili, per manifestam orbitam Crucifixi currum Sponse regere negligentes, non aliter quam falsus auriga Pheton exorbitastis;
(단테 알리기에리, Epistolae 76:1)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)

SEARCH

MENU NAVIGATION