라틴어 문장 검색

Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudineillorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarumet parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam incontinenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorumpotentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientesde inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrumigne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, itaet injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 17:1)
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 20:1)
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 51:1)
diu rem pertractet, antequam judicet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:7)
Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuocuncta propone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 147:1)
Fratres mei, more solito hic congregati, propositum nostre congregationis inspiciamus, circa illud aliqua utilia pertractantes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 2:1)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Perpense autem addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:10)
sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:2)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 7:1)
Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 3:1)
"Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:1)
Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris, stipendioque competenti, ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis, Antiochiam ire contendens, reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION