라틴어 문장 검색

Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 10:5)
Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 4:1)
atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:2)
Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 7:2)
si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 8:2)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 6:1)
Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:2)
LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XIV1)
Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 4:2)
etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 4:1)
aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 7:2)
Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus - legebat autem librum ex Ennii septimum - , hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 5:1)
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION