라틴어 문장 검색

Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
adhuc enim pars eius perpolitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:2)
nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus3)
cligitur locuples facundia, quae doceret orbem quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret, quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.9)
nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 180:1)
in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:2)
de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION