라틴어 문장 검색

At si quis rebus addere se et novum aliquid reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inventum (nec ultra) perscrutari et eruere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:10)
quum summae sit imperitiae, rei alicujus naturam in se ipsa perscrutari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:12)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장5)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장26)
Similis quoque ratio in ceteris perspici potest, si eorum procreationes diligentius volueris perscrutari.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:4)
Uerum altius perscrutemur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:9)
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:8)
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 581)
nam si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 69:2)
Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:4)
nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장6)
cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:1)
Quod si delata perscrutatus crimina Paterfamilias esset, si mendacium Subtiliter limasset, a radicibus Non evertisset scelere funesto domum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta22)
138. Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION