라틴어 문장 검색

non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:4)
id persecare novum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 235:2)
Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장41)
cum vero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit se esse temperatam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장8)
cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장10)
Non minus si faex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장12)
Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION