라틴어 문장 검색

Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장16)
solis clericis et monachis hoc lege prohibetur et prohibetur non a persecutoribus, sed a principibus Christianis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:3)
sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1347)
Horatius "favete linguis". fumos seqvaces quippe apium persecutores, ut "Maleaeque se- quacibus undis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 23013)
quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 2:5)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
pulchra res ictum sub ense persecutoris pati.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.11)
invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit, plena te, martyr, tamen ut peremptam, poena coronat, vidimus partem iecoris revulsam ungulis longe iacuisse pressis:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.31)
his persecutor saucius pallet, rubescit, aestuat insana torquens lumina, spumasque frendens egerit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.64)
horror stupentem persecutorem subit timorque et ira pectus in caliginem vertere;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1405)
et quia tibi soli concessa est, post avorum memoriam vel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui martyris Ferreoli solida translatio adiecto nostri capite Iuliam, quod istinc turbulento quondam persecutori manus rettulit cruenta carnificis, non iniurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni, memor nostri esse dignare, domine papa,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 7:1)
Persecutorum nisi quaestiones forsitan dicam meritosque caelum martyras mortis pretio parasse praemia vitae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:19)
Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:1)
Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:2)
Item praesides persecutores dominici nominis saevioribus quam ipsi flammis saevierunt insultantes contra Christianos liquescentes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION