라틴어 문장 검색

Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
Multam et innumerabilem pecuniam pactus sum illi dare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:6)
Hanc conventionem et consilium ad finem pertraham, et quod pactus sum traditori, ex meo sine dilatione conferre paratus sum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:11)
datisque muneribus, cum utrisque pactus est amicitiam de die in diem in omni sermone et actione simulatae religionis, cunctis nimium acceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:9)
et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:11)
Omnia debita sua persolvi praecepit, et constanter admonuit ne animae suae essent impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:6)
Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:6)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Illud quoque advertens, quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:3)
Aedificia erigere exordiens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 10:1)
Inter moras tamen utrimque secus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu, aestateque consumpta, partium discessere ductores, etiam discordes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 4:1)
Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:1)
Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:2)
cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur.
(아풀레이우스, 변명 73:8)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION