라틴어 문장 검색

Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
observantia quarum, si leta, si libera, non tantum non servitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summa libertas. 23.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:9)
3. Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis conceptum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:1)
verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:4)
cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, quo quodque referatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:5)
nam cum praestantissumam naturam, vel quia beata est vel quia sempiterna, convenire videatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:1)
omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 105:4)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)
quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:2)
Quodni Palamedi perspicax prudentia Istius percepset malitiosam audaciam, Fide sacratae ius perpetuo falleret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:5)
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:2)
omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 114:4)
tum ipsa conlocatio conformatioque verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio numero et modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 151:3)
ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:5)
sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION