라틴어 문장 검색

at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1755)
quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:2)
Quodni Palamedi perspicax prudentia Istius percepset malitiosam audaciam, Fide sacratae ius perpetuo falleret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:5)
sic excitato perspicax acumine liberque flatu laxiore spiritus rerum parentem rectius precabitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium6)
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se divinis meminit praecellere nobilitatum muneribus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1172)
Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3277)
Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 14)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:2)
proinde ut quisque Fortuna utitur, ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 311)

SEARCH

MENU NAVIGATION