라틴어 문장 검색

Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec ejus munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et graviter conquerens de captivis suis, Rohas reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:7)
Perdurante autem [0651B] bello et nimia occisione in gladio usque in horam nonam, auxilio Domini Jesu, Christianorum acies invictissimae perstiterunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:11)
sed non sine plurima sui sanguinis ultione, quia inaestimabili virtute et bello a porta, ad quam defendendam locati erant, multis Turcis repulsis et occisis, [0704B] invicti perstiterunt, quousque ad portam quam Graeci tuebantur adversarii immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:6)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
--Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit talem sensum exprimentes:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:8)
Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus, formidari etiam maiores affirmans forsitan . Sed perstabat in cassum, haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 8:1)
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia?
(아풀레이우스, 변명 83:1)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror?
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:8)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
conqueror in carmine viris litteratis.
(ARCHIPOETA, IV78)
cumque vellet conqueri de te coram deo,
(ARCHIPOETA, V57)
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
(ARCHIPOETA, V91)
conqueror hoc hodie
(ARCHIPOETA, VII53)

SEARCH

MENU NAVIGATION