라틴어 문장 검색

Aqua autem balneorum naturalium excepta in vas aliquod et separata a fontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:4)
crebro pulsatus perstrepit ictu;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:258)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:99)
Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:2)
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- fluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:1)
"Hic aliqua, Cui circa humeros hyacinthina laena est, Rancidulum quiddam balba de nare locuta Perstrepit ac tenero supplantat verba palato."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:29)
Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:4)
Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habitus accesserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:7)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
- aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:2)
defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:3)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
te senes et te iuventus, parvulorum te chorus, turba matrum virginumque, simplices puellulae, voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae55)
intrant interea locum rotunda conclusum cavea, madens ferarum multo sanguine quem furor frequentat, cum spectacula perstrepunt cruenta ac vilis gladiator ense duro percussus cadit et fremit voluptas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.35)

SEARCH

MENU NAVIGATION