라틴어 문장 검색

et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
"aures pertracto, deruunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:88)
si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:4)
Simul concinnius erat ut post famam fugae Edwardi hoc quod struebat subsequeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:5)
ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
Hoc concedi prorsus debet, quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit modum, aptum esse tamen temporibus, quaeque uno quasi alveo fluxerunt, foedere quodam coniuncta esse, ubi contra nova veteribus non usquequaque tam concinne coheaereant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:9)
Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:37)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
(불가타 성경, 나훔서, 1장11)
Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:4)
Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.
(카이사르, 아프리카 전기 72:8)
Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장10)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
thorax levi manu pertractandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장69)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장165)

SEARCH

MENU NAVIGATION