라틴어 문장 검색

Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim quae subductae erant navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:2)
legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 502:1)
sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 507:1)
quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus pervenisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 439:1)
pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 540:1)
cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 744:1)
ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:4)
et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 67:1)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem quae fuerat ad Phacum ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 121:1)
et Pellam ad thensauros regios missis qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 282:2)
ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 307:1)
nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 331:2)
iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 529:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION