-
triginta ferme milia hominum Clondico duce quo profecti erant pervenerunt, cetera retro qua venerat Apolloniam Mesembriamque repetit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:1)
-
Avari enim cum vidissent utrasque ripas exercitum continentes et navigia per medium fluvium venientes, a Domino eis terror pervenit:
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:9)
-
Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro;
- (카이사르, 내란기, 3권 80:1)
-
Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8015)
-
De hoc igitur, qui erit talis, ut cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere non possumus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 87:1)
-
heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:2)
-
inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 302:1)
-
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 11)
-
ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 366:2)
-
nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:1)
-
quare antequam has aetatis veniat insidias, receptui canet et portum integra nave perveniet.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 251:2)
-
Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras, inter honores, id est, gaudium inter sollicitudines quaeris.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:7)
-
Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse ?
- (세네카, 행복론, Liber VI 167:2)
-
Eo cum venisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 6장2)
-
Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset?
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:11)