라틴어 문장 검색

"Inde adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:14)
"sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:14)
avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:6)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
gaudet ager, magno subeunt clamore coloni, praecerpuntque iubas immaniaque ora recludunt damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus excubat, antiquo seu pendet gloria luco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권95)
sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION