라틴어 문장 검색

Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:15)
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:14)
at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:9)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Crepitantibus urere flammis, non novum usurpavit verbum, sed prior Lucretius in sexto posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:2)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
Curetes texere Iovem crepitantibus armis, Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX3)
lenis crepitans avster duo epitheta posuit vitiose, ut diximus supra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 701)
pervolat per magnas aedes volat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4741)
sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:2)
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 2:4)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)

SEARCH

MENU NAVIGATION